19/07/2016

La casa de Asterión [Latine]

DOMUS ASTERIONIS
(Georgio Ludovico Borges auctore)

ἡ δὲ [βασίλιεια] Ἀστέριον ἐγέννησε.
at [regina] Asterionem genuit
 APOLODORI Bibliotheca, III, 11


Scio me accusari superbiæ, fortasse misanthropiæ, vel etiam quis scit dementiæ. Omnes accusationes tales, quas opportune castigabo, cassæ omnino sunt. Verum est, me domo non exire, nec tamen minus verum januas domus, quarum numerus infinitus est, patere semper, et noctu et interdiu, et non modo hominibus, sed etiam animalibus. Cuique venia datur ingrediendi. Pompæ muliebres non hic invenientur, nec magnificentia palatiorum, sed quies dumtaxat solitudoque. Nihilo setius invenietur domus talis, qualis nulla alia exstat in toto orbe terrarum. (Dicunt quidam in Ægypto quandam similem sitam esse, mentiti.) Vel ii qui me accusant fatentur ‘tantum unum armarium in tota domo inveniri.’ Ecce aliud ridiculum, quod proferunt, ‘me, Asterionem, esse captivum.’ Num rursus dicam ‘nullam januam clausam esse’, num addam ‘neminem clave includi’? Ceterum, vesperi interdum exiens ambulo per vias; si ante noctem reversus sum, id fuit ob timorem vultuum hominum in turba faciem gerentium sine colore nec notis peculiaribus, faciem sicut manum apertam. Quamquam sol jam occiderat, debilis planctus puerilis et rudes preces plebis plane fecerunt ‘me ab eis agnitum esse’. Orabatur, fugiebatur, prosternebatur. Erant qui scanderent stilobatum Templi Securum, erant qui lapides colligerent. Etiam fuit homo, qui sese occultavit prope litus maritimum. Non frustra habui matrem reginam; non potui confundi cum vulgo, etsi propter modestiam id prorsus fuerat quod volebam.

Negare non possum me esse unicum. Non credo doctrinam posse tradi ceteris hominibus. Sicut philosophus ille, arbitror ‘nihil posse communicari scripturâ.’ Laudes turpes, et minutiæ triviales sedem non obtinent in animo meo, qui modo grandibus aptatur; nunquam valui servare discrimen inter aliquam litteram et aliam. Propter quandam impatientam magnificam, nunquam legere didici. Interdum id me pænitet, sunt enim et noctes diesque longinquæ.

Certe, otia non mihi desunt. Per porticus lapideas curro usque ad solis occasum arieti similis arietanti, idque donec vertiginem patior. Sub umbra cisternæ genua flecto et mihi ludum propono, in quo aliquis me quærit. Sunt etiam tecta, de quibus me projicio donec sanguis effluit. Quandocumque volo, licet mihi ludere “Dormiendo,” claudens oculos et fortiter animum ducens. (Interdum vere dormio, interdum, quum occulos aperio, jam dies in noctem mutatus est.) Ex tot tamen ludis, mihi dilectissimus apparet “Alterius Asterionis”. Fingo mente me ab eo visitari, et ei domum meam a me monstrari. Magna cum religione, Nunc, inquam, revertimur ad præteritum trivium, sive etiam, Nunc ducimur ad aliam plateam, aut, Sciebam fore ut tibi dispositio domus placeret, aut, Nunc cisternam videbis arena plenam, sive quoque, Videbis quemadmodum hypogæum dividatur. Nonnumquam ipse fallor, et uterque nostri ridet abunde.

Non tantum hos ludos excogitavi, sed etiam domum ipsam consideravi. Omnes partes ejus plus semel inveniuntur, omnis locus est alius locus. Non est una cisterna, una platea, unus alveolus, unum præsepium; sunt quattuordecim (sunt infinita) præsepia, alveoli, plateæ, cisternæ, domus ipsa est tanta quantus totus orbis terrarum; dico melius: ipsa domus est totus orbis terrarum. Tamen, postquam tot plateas, cisternas, et pulvere oppertas cinereo colore porticus funditus exploravi, viam tandem consecutus sum, et conspectum habui Templi Securum, marisque. Hæc non intellexeram, donec visio nocturna mihi ostendit quattordecim etiam esse (infinita sunt) maria et templa. Omnia apparent multipliciter, quattordecim vicibus, tamen duo exstant in mundo, quæ videntur semel modo exstare: supra, inexplicabilis sol; infra, Asterion. Fortasse ipse fui, qui astra et solem et hanc ingentem domum creavi, sed non jam recordor.

Nonno quoque anno, novem homines intrant domum meam, quia volunt me eos ab omni malo liberare. Voces eorum exaudio gradusque per porticus lapideas et lætus eos quæsitum curro. Ritus ipse paulisper tantum durat. Cadunt ordinatim, neque opus est mihi cruore sordescere manus. Manent ibi, ubi ceciderunt, et cadavera fiunt signa, quibus alias porticus ab aliis distinguo. Qui illi sint ignoro, modo scio unum ex eis vaticinatum esse ‘olim redemptorem meum venturum.’ Ab eo tempore, solitudo non jam me lædit, scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sit. Si auditus meus perveniret ad sonos orbis terrarum, ego gradus ejus perciperem. Utinam ducat me ad locum paucarum porticuum et paucarum januarum. Qualis erit redemptor meus?, interrogo me ipsum. Num taurus erit an homo? Forsitan taurus vultu hominis? Aut erit sicut ego?



Æneus fulsit matutino gladius sole. Jam nullum vestigium sanguinis erat videre.
—Potestne credere, Ariadna?, inquit Theseus, Minotaurus vix se defendit.



Gratias ago Ludovico, qui in textu erudiendo mihi opem tulit.